Hľadaný výraz: Mt 19,16-22; Mk 10,17-22; Lk 18,18-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
16 Et ecce unus accedens ait illi: “ Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ”. Qui dixit ei: 17 “ Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ”. 18 Dicit illi: “ Quae? ”. Iesus autem dixit: “ Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, 19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ”. 20 Dicit illi adulescens: “ Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest? ”. 21 Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”. 22 Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones.

17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”. 18 Iesus autem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. 19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”. 20 Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”. 21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”. 22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.

18 Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? ”. 19 Dixit autem ei Iesus: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. 20 Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”. 21 Qui ait: “ Haec omnia custodivi a iuventute ”. 22 Quo audito, Iesus ait ei: “ Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me ”. 23 His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde.

1

mail   print   facebook   twitter